Lamuhel regis visio qua erudivit

13 novembro 2009


Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperisdate siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur ampliusaperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseuntaperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem0 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eiusbeth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebitgimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
 
Desenho Original "Simplex" de AskerAkbar ► BloggerThemes | Modificado por : Mamanunes Templates